Latest / Latin from Zero: By Digital Monastery

Podcast: Latin from Zero Psalm 3
Latin
psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui
Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me
multi insurgunt adversum me
multi dicunt animae meae
non est salus ipsi in Deo eius
diapsalma
tu autem Domine susceptor meus es
gloria mea et exaltans caput meum
voce mea ad Dominum clamavi
et exaudivit me de monte sancto suo
diapsalma
ego dormivi et soporatus sum
exsurrexi quia Dominus suscipiet me
non timebo milia populi circumdantis me
exsurge Domine salvum me fac Deus meus
quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa
dentes peccatorum contrivisti
Domini est salus
et super…
The skinny
The skinny isn't ready yet — notes appear once the transcript is processed.